- THESAURUS Orchivus
- THESAURUS Orchivusin versu Naevii,Itaque postquam Orchivo traditus thesauro etc.monumentum est, seu sepulchrum hypogeum. Nempe Thesauri Templorum dicebantur, in quibus res sacrae vetustate collapsae reponebantur, erantque, in area Templi, structurâ et fornice sub terra facti ac operculô saxi clausi, uti diximus supra, in voce Cisterna, item Favissa, quomodo thesauri illi quoque dicebantur. Hinc monumentum subterraneum simili ratione lapide impositô clausum, qualia apud Romanos olim Iudaeosque erant, Orchivi thesaurt nomine a vetere Poeta eleganter in signitum est. Sed et Θησαυρὸν Graeci dixêre locum circa Templa, in qua erat aqua inclusa, quâ sese templum ingressuri lustrabant: alias ςπονδεῖον καὶ περιῤῥαντήριον. Imo vas sic vocabatur lustralis aquae plenum, quod in ingressu Templorum ponebatur. Cuiusmodi θηϚαυροὶ seu ςπονδεῖα rotulam ex aere habebant versatilem, ἁγνιςήριον dictam, quam templum intrantes vertebant, et aquâ inde effluente sese circumspergebant ac purificabant. Hero Automat: ubi de Aegyptiorum Templis, Θησαυροῦ καταςκευὴ τροχὸν ἔχοντος ςρεφόμενον χάλκεον, ὃς καλεῖται ἁγνιςήριον τοῦτο γὰρ ἐιώθασιν οἱ εἰς τὰ ἱερὰ εἰσιόντες ςρέφειν κτλ. Vide Salmas. ad Solin. p. 306. et supra, ubi de Aspergendi ritu etc. Addo saltem, ipsum quoque Adytum, seu τὸ ἀπόκρυφον μέρος τȏυ ιέροῦ, Thesauri et quidem inferioris nomine venire apud Arnob. adv. Gentes, l. 1. ipsius scil. Templi penetralia, ubi imago et coetera, quae Mystis, um consecrarentur, ostendebantur, solebant custodiri. De cuiusmodi imagine in thesauro asservata sic Themistius, Orat. 2. Ω῞ςε ὁ μὲν ἄρτι προσιὼν τοῖς ἀδύτοις, φρίκης τε εἰεπίμπλατο καὶ Ι᾿λίγγου, ἀδημονίᾳ τε ἔιχετο καὶ ἀπιρία συμπάσῃ, οὔδὲ Ι῎χνους λαβέςθαι οἷός τε ὢν, οὔτε ἀρχῆς ἡςινοσοῦν ἐπιδράξαςθαι ἐίσω φερούσης ὁπότε δὲ ὁ προφήτης ἐκεῖνος ἀναπετάσας τὰ προπύλαια τȏυ νεὼ, καὶ τοὺς χιτῶνας περιςείλας τȏυ ἀγάλματος, καλλύνας τε αὐτὸ καὶ ὑποϚμήξας πανταχόθεν, ἐπεδείκνυ τῷ μυουμένῳ μαρμαρύςςον ἤδη καὶ αὐγῇ καταλαμπόμενον θεςπ εσιᾳ, ἥτε ὁμίχλη ἐκέινη, καὶ τὸ νέφος ἀθρόον ὑπεῤῥήγνυτο καὶ ἐξεφαίνετο ὁ νοῦς ἐκ τȏυ βάθους, φέγγους ἀνάπλεως καὶ ἀγλαὶας, ἀντὶ τοῦ πρότερον ςκότου. Vide Desid. Heraldum, Animadversion. ad. Arnob. l. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.